Perturbat me longa et pertinax valetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et dili-go. Nihil est, enim, illo gravius, sanctius, doctius, ita ut mihi videantur adire summum periculum non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae artes, propter illius morbum. Quam peritus ille est et privati iuris et publici! Quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet!' Nihil est quod ille te docere non possit. Quotiens aliquid abditum quaero, ille mihi thesaurus est. Quanta sermonibus eius est fides, quanta auctoritas! Quid est quod non statim sciat?
Hanc animi magnitudine vehementer admiror
La traduzione sul nostro sito cliccando:
/versioni-plinio-il-giovane/preoccupazione-di-plinio-per-la-salute-dellamico-tito-aristone.html