Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum provocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen victoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Iovi Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata virtus nulla privata laudatione indiget.