ECCOLA QUA!!
Priverno capto, Romanorum senatus, cum omnes eos qui oppidum ad rebellionem incitaverant capitis damnavisset, agitabat quid sibi de reliquis Privernatibus esset faciendum. Privernates enim, quamvis scirent sibi Romanorum misericordiam petendam esse, sui libertatis amoris oblivisci non potuerunt. Eorum princeps enim in curia interrogatus qua poena Privernates puniendi essent, respondit:"Ea poena quam merent qui se dignos libertate iudicant". His verbis exasperatos patrum animos inflammavit, qui irati exclamaverunt:"Maxima poena Privernates puniendi sunt!"; sed Plautius consul, Privernatium audacia admiratus, ex eorum principe quaesivit qualem pacem Romani cum Privernatibus habituri essent, si impunitas eis data esset. et ille:"Si aequis condicionibud-inquit-nobis pacem dederitis, pacem perpetuam habebitis, si iniquis non diuturnam". Quibus verbis commoti, patres decreverunt ut victis non solum venia sed etiam ius beneficiumque Romanae civitatis daretur.