da paola incognito » 4 nov 2011, 15:44
sogni premonitori dal libro "latino-italiano" pag 30 n 3
Augustum vero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis vigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiverat enim divi Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete vidisse multis eum confectum vulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate vehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. ~ non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim divinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium virtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo impendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales voluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.
è urgente grazie!!