Septem vero deorum nominibus inlustres, totidem orbibus adfixae sunt et gradatim sibimet superlatae, ut superior inferiore sit maior, ac vicissim mutuis adhaesionibus nexae conplexu illius orbis, qui inerrabilis dicitur, continentur. Hic Phaenonis globus, quem appellamus Saturnum; post quem Phaethontis secundus est, quem Iovem dicimus: et loco tertio Pyrois, quam multi Herculis, plures Martis stellam vocant. Stilbon, cui quidam Apollinis, ceteri Mercuri nomen dederunt. Quintus Phosphorus, Iunonia, immo Veneris stella censetur. Deinde lolis est orbis et ultima omnium luna, altitudinis aetheriae principia disterminans, quae divinas et inmortales vivacitates ignium pascens, ordinatis ac semper aequalibus invectionibus solvitur atque reparatur.
Buongiorno a tutti avrei bisogno urgentemente della verisone di latino : " le stelle fisse" du Apuleio. L'ho presa da modus vivendi.
inizio: septem vero deorum nominibus....
fine: solvitur atue reparatur.
Grazie mille è urgente perchè domani ho interrogazione