Latino!

Messaggioda Virginauta. » 8 nov 2011, 14:03

Orpheus cantu et dulci lyrae sono beluas molliebat et saxa arboresque trahebat.Erat eius uxor Eurydice nympha,cum qua vitam beatam degebat inter silvas et rivos Thraciae.Sed vipera,quae latebat in herba,Eurydices olim pedem momordit et mortifero veneno eam occidit.Orpheo vita iam nullam iucunditatem praebat:tristis et solus in litore,in silvis,in montibus,a prima luce usque ad solis occasum,dulcem coniugem invocabat et lacrimabili cantu aerem implebat.Ad Taenarias quoque fauces accessit et suavi cantu miserandisque precibus inferorum animos commovit.Tacuit Cerberus,tacuerunt Furiae et mortuorum umbrae steterunt attonitae et obstupefactae ad audiendum novum carmen.Tandem Proserpina,inferorum regina,Eurydicen liberavit.Sed Orpheus,in lucem rediens,foedus reginae rupit et oculos in uxorem vertit,et uxor ex oculis eius evanuit velut fumus in aera.

Virginauta.

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda *Yole* » 8 nov 2011, 14:27

*Yole*

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Messaggioda giada » 8 nov 2011, 16:47

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:21:13 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.