Le ultime parole di Eumene. Giustino VERSIONE LATINO

Messaggioda stuurm » 9 nov 2011, 23:09

Le ultine parole di Eumene. Giust.

Eumenes iussus ab universis loqui, facto silentio laxatisque vinculis, prolatam manum, sicut erat catenatus, ostendit: "Cernitis, milites - inquit - habitum atque ornamenta ducis vestri quae mihi non hostium quisquam imposuit. Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis. Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; unum oro ut, si summa propositorum Antigoni in meo capite consistit, inter vos me velistis mori. Nam illius non interest quemadmodum aut ubi cadam, sed mea interest ignominiosa morte liberari. Hoc si impetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis. Aut si vos ipsos pudet vim adhibere mihi roganti, ferrum huc date et permittite imperatorem pro vobis facere quod vos facturos esse pro imperatore iuravistis".




stuurm

Collaboratore Staff
Collaboratore Staff
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-06-23 14:00:00