[quote="iloveFibra"]Salve

mi servirebbe aiuto kon questa versione di latino Lectio Brevior pag 58 numero 29....
potreste aiutarmi?
Quarto die Alexander penetrat ad Tigrim. Toda regio ultra amnem fumabat recenti incendio,quia Mazaeus, quaecumque adierat,urebat. Primo cum caligo, quam fumus effuderat, obscuraret lucem,imsidiarum metu subsistit. Deinde,ubi speculatores praemissi nuntiaverunt omnia tuta esse, paucos equites ad temptandum vdum fluminis praemisit . Eius altitudo equorum pectora aequabat.Nullus alius Fluvius in Oriente tam violentus invehitur, multorum torrentium non aquas solum,sed etiam saxa, trahens.Itaque a celeritate,qua defluit,Tigri nomen est inditum,quia Persica lingua <<tigrim>> sagittam appellant.Igitur pedites,levatis supra capita armis,haud aegre in ipsum alveum penetrant. Primus inter pedites rex, egressus ad alteram ripam,vadum militibus ostendit manu,cum vox exaudiri non posset. Sed gradum firmare vix poterant, cum saxa lubrica in alveo essent et unda rapida subduceret homines.
da Curzio Rufo