[quote="troscio"]Ho trovato queste 2 versioni per le vacanze e mi sembra che vi manchino:
1) Il sepolcro di Archimede:
-testo latino:
Cicero in libris legerat archimedem apud Syracusas sepultum esse et in eius monumento sphaeram cum cylindro positam esse. Cum ergo in provincia Sicilia qeaestor esset, statuit inquirere ubi praestantissimi illius mathematici sepulcrum esset. Syracusani dicebat se nihil de illa re scire. Cicero tamen narrat se non desperavisse et omnia loca circa urbem diu collustravisse. Cum apud portas Agrigentinas frequentia sepulcra repperisset et omnia diligenter oculis investigaret, columbella ab eo inventa est, quae undique vepribus et dumetis circumsaepta et fere operta erat, in qua cernebantur sphaerae figura et cylindri. Tum servis imperatum est ut locus falcibus expedirentur. Cum statim servi imperata fecissent et aditum ad columnam aperuissent, in eius basi inscripto adparuit, ex qua Cicero comperire potuit illud esse monumentum, quod tot laboribus quaesiverat.
-traduzione corretta in classe:
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/il-sepolcro-di-archimede.html
2) La leggenda della rupe Tarpea:
-testo latino:
Sabini, cum eorum mulieres a Romanis raptae essent, Capitolium diu obsidebant frustra, nec sperabant se vi arcem capere possem. Tunc intellexerunt dolum necessarium esse et virginem Tarpeiam, filiam custodis arcis, corrumpere statuerunt. Virgini ergo promiserunt omnia quae in sinistris brachiis haberent. Puella, cum videret eos armillas pretiosas gerere, speravit se suum corpus illis ornatibus decorare posse, et portas incaute hostibus aperuit. Cum Sabini arcem occupavissent, processit ad eos Tarpeia et petivit quod promiserant. At illi eam gravissima scuta, quae brachiis sinistris gerebant, proiecerunt et vanam puellam obruerunt. Non tamen illo onere oppressam esse virginem narrant historici, sed superstitem fuisse. At Romani cum putarent Tarpeiam prodidisse patriam, puellam de rupe praecipitaverunt, quae ex eius nomine Tarpeia appellata est.
-traduzione corretta in classe:
la traduzione la trovate cliccando
/versione-cicerone/la-leggenda-della-rupe-tarpea.html 