Laboratorio 1 Lingua e cultura latina P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam, animadvertit ita tracta esse conitia anno superiore ut non multos menses praeturam arbitrio suo gerere posset. Cum autem L.Paulum conlegam effugere cuperet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerationem rei publicae quaeret, subito reliquit annum suum sesque in proximum transtulit(= posticipò la sua candidatura all'anno successivo), ut haberet, sic ipse dicebat, ad praeturam plenum annum atque integrum. Satis constabat debilem praeturam esse suam futuram consule Milone, quem porro, summo consensu populi Romani, consulem fore pro certo habebat. Contulit se (=Si presentò) ad eius competitores, quasi (= come se) petitionem ipse solus, etiam invitis illis, gubernaret, et tota comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. Etenim, cum vidit homo ad omne facinus paratus Milonem certum fore consulem, dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; etiam M. FlaFavonio, egregio viro, quaerenti ex eo qua spe (= con quali aspettative) fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum (=al massimo) quadriduo e vita excessurum esse.
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/i-complotti-di-clodio-contro-la-res-publica-e-contro-milone.html