Da facchino a filosofo Versione latino

Messaggioda stuurm » 4 dic 2011, 20:46

Da facchino a filosofo.

Inter antiquos philosophos etiam Protagoras summus habetur. Ille autem adulescens, paupere genere natus, onera corpore suo pro mercede vehens vitam tolerabat: rure in Abderam codices ligneos, funiculo brevi circumdatos, cotidie portare debebat. Secundo vero casu prompte accepto, humilem ortum et condicionem suam redemit adulescens. Olim forte Democritus philosophus, civitatis eiusdem virtute et sapientia venerandus, dum ambulat ante portas oppidi, obviam venti adulescenti, gravi onere impedito, sed facili atque expedito gradu incedenti. Statim sapiens iuncturam posituramque ligni, perite factam, considerat et summo stupore observat eum orbem codicum, brevi vinculo comprehensum et ratione quasi geometrica libratum. Quaerenti illi tam subtilis dispositionis auctorem, puer prompte sine metu se ipsum indicavit, deinde acervum celeriter solvit ac denuo in eundem modum securis manibus collocavit. Tum Democritus, intellecto sollertiaque pueri indocti patefactis, obstupescit et dicit: "Tibi tale ingenium habenti, erunt et digna officia. Veni mecum". Tum domum suam eum conduxit, sumptum ministravit et ad omnes doctrinas erudivit sine mercede.

Traduzione visibile anche qui cliccare




[center]Immagine[/center]

stuurm

Collaboratore Staff
Collaboratore Staff
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:20:17