versioneLatino->italiano, versioni latine per il triennio, pag 29Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somniis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret saguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota omus sanguine redundaret. Quod matris somnium inmanis filii crudelitas conprobavit. Quid ego,quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frusta adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/i-sogni-svelano-il-futuro.html