Salve! Volevo chiedere un analisi del testo...
Il testo in latino è il seguente (non mi serve la traduzione perchè me la sono già fatta):
"Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam".
Vorrei che mi scriveste:
- i tempi e i modi dei verbi presenti
- le proposizioni
Tutto qui! :D Ringrazio anticipatamente per la risposta