mi dici:
libro autore?
testo latino:
Caesar beneficiis ac magnificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato Ille mansuetudine et misericordia clarus factus est, huic serveritas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo gloriam adeptus est, Cato nihil largiendo. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius costantia laudabantur. Caesar, negotiis amicorum intentus, sua neglegebat, nihil denegabat quod dono dignum. esset: sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. Catoni studium modestiae, decoris sed maxime serveritas erat: esse quam iudicari bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam eo magis illam consequebatur.