da Maria Luisa Scippa » 20 dic 2011, 17:30
E' questo il testo latino che mi occorre è urgente brano di Cicerone tratta da Pro Fonteio n.48
Tendit ad vos
virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit. Cavete
ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur,
haec salva esse non possent. Videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et
sororis commemoratione lacrimas profudisse? Qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus
saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia
suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbato animo pertimescit
ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus
aeternum miseris atque ignominiam relinquat.