
aggiungo il testo latino:
quare ego recte, Caesar, muneribus tuis omnibus comparo, multis antepone, quod licet nobis et in praeteritum de malis imperatoribtis cotidie vindicari et futures sub exemplo praemonere nullum locum, nullum esse tempus, quo funestorum principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant. quo constantius, patres conscripti, et dolores nostros et gaudia proferamus, laetemur bis, quibus fruimur, ingemiscamus illis, quae patiebamur. simul utrumque faciendum est sub bono principe, hoc secreta nostra, hoc sermones, hoc ipsae gratiarum actiones agant meminerintque sic maxime laudar! incolumem imperatorem, si priores secus meriti reprehendantur. nam, cura de malo principe posteri tacent, manifestimi est eadem facere praesentem.