Scrivimi al più presto (Cicerone) **

Messaggioda Giuliet. » 29 dic 2011, 13:00

TITOLO: Scrivimi al più presto
AUTORE: Cicerone
LIBRO: Vertendi exempla - versioni latine per il triennio
Negotia se nostra sic habent: domestica vero, ut volumus: valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. Expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus: sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Laterii. Praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. Sed me illa cura sollicitat angitque vehementer, quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum, sed ne rumoris quidem affluxit; me autem iam et mare istuc et terra sollicitat, neque desino, ut fit in amore, ea, quae minime volo, cogitare. Quare non equidem iam te rogo, ut ad me de te, de rebus istis scribas—numquam enim, cum potes, praetermittis—, sec hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse, ut, cum haec scribebam, tuas litteras.

Mi servirebbe prima della fine delle vacanze! Grazie:)

Giuliet.

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda Giuliet. » 29 dic 2011, 13:01

Chiedo scusa, non si vede il testo! Eccolo
Negotia se nostra sic habent: domestica vero, ut volumus: valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. Expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus: sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Laterii. Praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. Sed me illa cura sollicitat angitque vehementer, quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum, sed ne rumoris quidem affluxit; me autem iam et mare istuc et terra sollicitat, neque desino, ut fit in amore, ea, quae minime volo, cogitare. Quare non equidem iam te rogo, ut ad me de te, de rebus istis scribas—numquam enim, cum potes, praetermittis—, sec hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse, ut, cum haec scribebam, tuas litteras.

Giuliet.

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:19:38 - flow version _RPTC_G1.3