inserisco i testi in latino nel caso possano essere di aiuto a Giada, glie l'ho segnalata
1-Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. Hoc accedebat ut etiam talum intorsisset; quae res maxime inpediebat. Ita lectica ad turrem quen[dam cum] esset ablatus, in ea ferebatur Lusitanis more militari. Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficultas. Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, quamvis magna multitudine adduct[a ut pauc]i homines ex superiore loco defendere possent. Subeunt in adventu nostri depellunturque telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu.
2-Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo. opere circummunire instituit. Pari autem [cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversariis congredi possent. a quibus cum animadversum esset, fuga sibi praesidium capiunt.Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat. Caedes a nostris undique administrabatur. Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio. Ita ibi interficitur. Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.