da toby16 » 3 gen 2012, 15:14
l'ECLISSI NON E' UN PORTENTO MA UN FENOMENO NATURALE
omnium interest ad rei publicae salutem imperatores peritos esse nn solum rei militaris,verum etiam omnium artium et disciplinarum quae ad milites regendos pertinent.quandi aestimanda sit in bono imperatore scientia rerum caelestium ex hoc exemplo intellegi potest.nam mihi in mentem venit Sulpicii galli,qui vir maximi ingenii et doctrinae fuit et magister equitum in bello, quod gerebat populus romanus contra macedonum regem.hic prudentissimus naturalis scientiae erat et desidera eorumque motus penitus noverat.cum in macedonia ,nocte serena,luna candens et plena subitodefecisset et exsercitus,religione et metu turbatus,spem rei bene gerendae abiecisset. sulpicius,disciplinae cuius studiosissimus fuerat memor,non dubitavit militibus persuadere nullum esse prodigium nec quicquam arcani vel divini in eo inesse,cum lunae vel solis defectiones semper certis temporibus fierent. Simul eos hortatus est ne quid prodigii in ea re timerent, sed homines forti animo se praeberent. Quibus verbis animos eorum confirmavit effecitque ut eos vani timoris valde pigeret. nam boni imperatoris est non solum corpora sed etiam animos suorum confirmare.