cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea habuit quisquam (huius enim classis mille et duecentarum navium longarum fuit, quam duo milia onerarium sequebantur; terrestres autem exercitus DCC peditum, equitum XL milia fuerunt), cuius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum equidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque cofferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. Tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant;
ti metto il credito