Ad Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem porrecta, ac petit aes sibi dari. Tum Herodes interrogatt quisnam esset. Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum se esse dicit et mirari quoque addit, cur quaerendum putasset quod videret. << Video>>, inquit Herodes, <<barbam et pallium; philosophum nondum video>>.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-gellio/erode-attico-e-il-filosofo.html