Cicerone invita Marcello a tornare a Roma LINGUA MATER

Messaggioda Devils » 22 feb 2012, 15:24

mi serve entro oggi la versione Cicerone invita Marcello a tornare a Roma, è di Cicerone dal libro Lingua Mater 2. Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui. Te igitur etiam atque etiam hortor isdem rebus quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse. Multa videbis fortasse quae nolis, non plura tamen quam audis quotidie. At tibi ipsi dicendum erit aliquid quod non sentias aut faciendum quod non probes. Sed tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est habitum. Dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet. Omnia enim delata ad unum sunt. Is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. Quod non multo secus fieret si is rem publicam teneret quem secuti sumus.An, qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset.Omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt

Devils

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 22 feb 2012, 16:04

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda Umpa_ » 22 feb 2012, 16:17

grazie mille! :)

Umpa_

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Messaggioda Umpa_ » 22 feb 2012, 16:17

Uuu scusa ho risposto al messaggio sbagliato! XD

Umpa_

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:17:59 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.