libro?
Cum Nasica ad poetam Ennium venisset atque ostium eius pulsare coepisset quarens magna voce Ennium, ei ancilla dixit poetam domi non esse, sed Nasica sensit illam domini iussu haec dixisse atque illum intus esse. Paucis post diebus, ad Nasicam Ennius venit atque ianuam pulsare incipit quaerens eum; tum Nasica ex interiore domo exclamat se domi non esse. Igitur Ennius: "Quid, ego non nemini vocem tuam?" Tum Nasica, qui meminerat se ab illo pulsum esse, respondit: "Homo impudens es. Ego, cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu autem mihi non credis ipsi?"
Cicerone