libro?
autore?
latino?
è questo il testo?
Caesar cum exercitu ad Dyrrachium contendit et, cum expugnavisset in itinere oppidum Parthinorum in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit, iuxta eum castra posuit et postridie, cum omnes copias eduxisset aciemque instruxisset, decernendi potestatem Pompeio dedit. Ubi illum suis locis se tenere animadvertit, Caesar, cum exercitum in castra reduxisset, aliud sibi consilium cepit. Itaque postero die Dyrrachium petivit sperans se Dyrrachium compulsurum esse Pompeium. Hic enim castra movit, brevi itinere se occursurum esse Caesari sperans. Quod cum coniectavisset Caesar militesque excitavisset, mane Dyrrachium venit atque ibi castra posuit.