Epaminonda splendore di Tebe cornelio nepote versione latino

Messaggioda valerioarmorica » 10 mar 2012, 10:22

Epaminondae mors Thebanis magno detrimento fuit. Cum pugnae Leuctricae interfuisset et victoriam virtute suis civibus peperisset, post paucos dies decessit et cum eo vires quoque Thebanorum rei pubblicae defuisse visae sunt.Nam neque ante hunc ducem Thebani ullum unquam bellum memorabile gesserunt neque postea virtutibus sed cladibus insignes fuerunt ita ut omnibus manifestum sit patriae gloriam cum eo et natam exstintam fuisse. Fuit autem incertum utrum vir melior an dux fuisset. Nam imperium non sibi sed patriae semper quaesivit eiusque gloriae semper consuluit pecuniaeque omni tempore adeo parcus fuit ut sumptus funeri eius deesset. Quod ei non pudori sed laudi fuit.Gloriae non magis quam pecuniae studuit:nam ei recusanti omnia imperia delata sunt, magistratibus ita praefuit ut ornamentum non accipere sed dare ipsi dignitati videretur. Semper in litterarum studium tantopere incubuit ut mirabile videretur tam insignem militarem scientiam inesse in homine inter litteras educato.
Di avviso Cornelio Nepote

valerioarmorica

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 10 mar 2012, 15:00

fammi sapere se ti sere ancora

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:17:26 - flow version _RPTC_G1.3