Illud etiam requiro,cur,si deus ista visa nobis providendi causa dat,non vigilantibus potius det quam dormientibus. Sive enime externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventus,sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre,audire,agere,videamur,eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent,vigilantibus idem facerent,praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur quam quae somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia dignius,cum consulerent nobis,clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit,somnia divina putanda non sunt. Iam vero quid opus est circumitione et anfractu,ut sit utendum interpretibus,somniorum, potius quam decreto deus,siquidem nobis consulebat, '' hoc facito, hoc ne feceris'' diceret idque visum vigilanti potius quam dormineti daret? iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? '' Aliquot somnia vera,'' inquit Ennius, '' sed omnia non necesse est''.
(Mi) domando anche quella cosa,perchè,se il dio ci manda quelle visioni per prevedere (il futuro), non le manda piuttosto mentre siamo svegli che mentre dormiamo. ...
il resto della traduzione è disponibile cliccando
la traduzione della versione è disponibile per tutti gli utenti cliccando
/versione-latino/i-sogni-non-sono-inviati-dagli-dei.html''