Illa promissa servanda nn sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Sol Phaethonti filio facturum se esse dixit quidquid optasset. Optavit ut in currum patris tolleretur: sublatus est. Atque is, ante quam constitit, ictu fulminis deflagravit. Quanto melius fuerat in hoc promussum patris non esse servatum! Quid Agamemnon? Nonne, cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam,qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius? Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum fuit. Ergo et promissa non facienda nonnumquam, neque semper deposita reddenda. Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit, officium nn reddere. Quid? Si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non credo; facies enim contra rem publicam, quae debet esse carinissima.
credito dato