crediti dati
Tradunt Socratem labores voluntarios et exercitia facere insuevisse corporis firmandi causa: stare solitus esse Socrates dicitur pertinaci statu perdiu atque pernox a primo lucis ortus, inconnivens, immobilis cogitabundus, facto quodam secessu mentis atque animi a corpore. Temperantia quoque eum fuisse tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valetudine inoffensa vixerit. In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnesiaci principiis ipsam Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, dicitur et a voluptatibus cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam obnoxius fuerit communi cladi.