maiorum lingua p 166 n 137
narrant olim astrologum quendam qui noctu sidera contemplaturus saepe domo agrediebatur , olim, cum extra urbem ambulans oculos et mentem in astris defixos teneret, puteum non vidisse et in eum delapsum esse. Quo casu cum is vehementer quereretur et frustra ut illinc evaderet niteretur , viatur quidam qui forte per ea loca transgrediebatur, hominis gemitibus auditis, um ad puteum accessisset , eum vidit et, nulla interposita mora ,ei succurrit et auxilium praebuit ut puyeo egrederetur. Cum astrologus a pavore se recepisset, viator eum percontatus est quis esset et quid solus ibi media nocte faceret. Tum astrologus narravit se in puteum delapsum ese quia illum non viderat, quod (=dato che) oculos in caelum defixos tenebat ut sidera contemplaretur. Tum viator respondit: Ego vero admiror te , dum caelestia tam diligenter contemplaris , terrena, quae antre pedes tuos sunt,non intueri. oculis proinde ducibus um deambulas!.
la traduzione sul nostro sito cliccando
/versione-latino/guarda-dove-metti-i-piedi-maiorum-lingua.htmlLibro: Maiorum Lingua