da *Yole* » 2 mag 2012, 16:03
ok, metti libro e autore anche alle altre versioni che hai messo, ti metto il credito a questa
Tiberius ingenti socordia imperium gessit,gravi crudelitate,scelesta avaritia,turpi libidine.Nam nusquam ipse pugnavit,cum bella per legatos suos gereret.Quosdam reges ad se per blanditias cum evocavisset numquam domum remisit,in quibus Archelaum Cappadocem,cuius etiam regnum in provinciae formam redegit et maximam civitatem nomine suo appellavit,quae nunc Caesarea dicitur,cum Mazaca antea vocaretur .Hic tertio et vicesimo imperii anno,aetatis septugesimooctavo,ingenti omnium gaudio decessit in Campania.Successit ei C.Caesar,cognomento Caligula,Drusi privigni Augusti ,et ipsius Tiberii nepos,sceleratissimus ac funestissimus,et qui etiam Tiberiidedecora purgaverit. Bellum contra Germanos suscepit et, cum in Suebiam pervenisset nihil strenue fecit.Cum adversum cunctos igenti avaritia,libidine,crudeliate saeviret,interfectus in Palatio est anno aetatis vicesimo nono,imperii tertio, menze decimo dieque octavo.
da Eutropio