da unixime » 22 mag 2012, 16:59
traditum est sophoclem ad summam senectutem tragoedias fecisse. propter hoc studium, cum rem familiarem neglegere videretur, a filiis in iudicium vocatus est ut illum quasi desipientem a re familiari removerent iudices. tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitavisse iudicibus quaesivisseque num illud carmen desipientis viri videretur. quo recitato, sententiis iudicum est liberatus. num igitur hic, num Homerus, Hesiodus, num illi quos ante dixi, Isocrates et Gorgias, num philosophorum principes, Pythagoras, Democritus, num Plato, num Xenocrates, senectute coacti sunt in studiis obmutescere? age, ut istos divinos homines omittamus, possum nominare rusticos Romanos vicinos et familiares meos, quibus absentibus, numquam in agro ulla opera fiunt. videtis igitur ut senectus non modo languida et sollers non sit, verum etiam operosa et semper agens aliquid. quin etiam, sunt quidam qui in senectutem aliquid addiscunt. ut et Solonem versibus gloriantem vidimus, qui cotidie aliquid addiscens senex fiebat; et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui, quasi diuturnam sitim explere cupiens. Socrates quoque traditur id fecisse in fidibus.