TESTO LATINO :
Qua victoria magna preda potius cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore. Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vacuefecit, sessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit. Thasis opulentia fretos suo adventu fregit. his ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata. Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam, quam pater suus ceterique Atheniensium principes. Nam testarum suffragiis, quod illi "ostrakismon" vocant, X annorum exsilio multatus est. Cuius facti celerius Athenienses quam ipsum ppaenituit. Nam cum ille animo forti invidiae ingratoum civium cesisset bellumque Laecedemonii Atheniensibus indixissen, confestim noae eius virtutis deiderium consecutum est. Itaque post annum quintum, quam expulsus erst, in patriam revocayus est. Ille, quod hospitio Laecedaemoniorum utebatur; satius existimans contendere Laecedemonem, sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimam civitates conciliavit.
la traduzione la trovate sul sito cliccando
/versione-cornelio-nepote/ingratitudine-degli-ateniesi-verso-cimone.html