da Alesisterina » 16 lug 2012, 16:47
mi servirebbe entro domani se ce la fate una versione..
latino: doti di epaminonda da cornelio nepote libro: la traduzione latina bis
Epaminondas, Polymnidis filius, erudit sic fuit, ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum et saltare didicerat. Philosopihae praeceptorem habuit Lysium Tarentinum, cui quidem sic quidem maxime fuit deditus, quemque a se dimisit solum cum omnibus condiscipulis doctrina antecessit. Haec vero, apud Romanos levia sunt, sed olim in Graecia, magnae laudi erant. Cum autem palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit, quam velocitati: ei enim persuasum erat illam athletis usui esse, hanc militibus. Ad haec corporis bona etiam plurimae animi virtutes accedebant. Nam modestus erat, prudens, adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. Amicos ita sublevabat, ut omnia ei cum amicis esse communia viderentur. Itaque a nullo ei invidebatur, omnibusque admirationi erat.