Versione di Seneca: Due uomini che si diedero la morte con coraggio e serenità, da 'Corso di lingua latina per il biennio', di Laura Pepe, Danilo Golin. - Dalla grammatica alla traduzione - Unità 14-25 (Volume II)
Cato, stricto gladio quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat, 'nihil', inquit, 'egisti, fortuna, omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea, sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia ut liber, sed ut inter liberos, viverem: nunc, quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum'. Inpressit deinde mortiferum corpori vulnus. Nunc exempla non congero ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter; facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum contempsisse, sed quosdam, ad alia ignavos, in hac re aequavisse animum fortissimorum: Scipio, Cn. Pompei socer, contrario in Africam vento relatus, cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et iis, qui quaerebant ubi imperator esset, 'imperator', respondit, 'se bene habet'.
[Seneca]
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-seneca/due-uomini-che-si-diedero-la-morte-con-coraggio-e-serenita.html