NON SI VINCE SOLO CON LA FORZA da comes in itinere

Messaggioda Aurora96 » 16 ago 2012, 18:35

Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, IV secum legiones duxit Pompeianisque occurrere coepit et, progressus milia passuum VI, aciem instruxit. Pompeiani, quos ea non fugerant, in quodam monte constiterunt, quem flumen subluebat. Caesar cohortatus milites, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque suberat, munitione flumen a monte secludi iussit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi, cum eos aqua defecisset, miserunt legatos ut de deditione agerent salutemque sibi a victore peterent. Caesar prima luce eos ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo salutem petiverunt, Caesar eos consurgere iussit et, pauca de sua lenitate locutus, omnes conservavit militibusque suis commendavit. Clementiae imperatorem numquam paenitendum est, quae contra animos hostiles sibi conciliat fidelesque etiam in rebus adversis reddit.


Cliccare qui per la traduzione

Aurora96

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 17 ago 2012, 5:44

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:15:02 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.