da romettuccetta » 17 ago 2012, 14:38
'Scontri presso Brindisi' è il titolo, l'autore è Cesare, e la versione è la n°167 a pg. 302 del libro 'latino->italiano, versioni per il triennio'. Inserisco qui sotto il testo:
'Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu Brundisino deprehenderat, adornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret. Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur. Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat. Itaque Caninum Rebilum legatum, familiarem necessariumque Scriboni Libonis, mittit ad eum conloquii causa, mandat ut Libonem de concilianda pace hortetur; in primis, ut ipse cum Pompeio conloqueretur, postulat; magno opere sese confidere demonstrat, si eius rei sit potestat facta, fore ut aequis condicionibus ab armis discedatur.' Grazieeeeeee!