Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus1 ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute2 et mihi ad sapientis vitam proxime videntur3 accedere. Habent enim rationem cum terra4, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod5 accepit, sed alias6 minore, plerumque6 maiore cum faenore; quamquam7 me quidem non fructus8 modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. Quae9 cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit10, primum11 id occaecatum cohibet, ex quo occatio12 quae hoc efficit nominata est; deinde tepefactum vapore et13 compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae14 nixa fibris stirpium sensim adolescit et culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; e quibus cum15 emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum. Quid ego vitium16 ortus satus incrementa commemorem17? Satiari delectatione non possum, ut18 meae senectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam omnium19 quae generantur e terra, quae20 ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet; malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne21 efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?.
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-latino/soddisfazione-di-chi-coltiva-la-terra.html