brevior pagina 128 numero 84 Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impîger, laboriosus; semper rei militari studuit et civitati regendae. Olynthios et Byzantios bello subegit, Samum cepit, Cyzîcum obsidione liberavit. [...] Idem classi praefectus, circumvêhens Peloponnesum, Laconîcen populatus, classem eorum a fugavit, Corcy ̈ram sub imperium Atheniensium redegit sociosqueb sibi adiunxit Epirotas omnesque eas gentes quae mare illud adiâcent. Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte sibi persuaserunt ut Atheniensibus imperii maritimi principatum concederent, pacemque constituerunt iis condicionibus ut Atheniensibus maris dominatus esset. Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiaec ut tum primum arae Pacis publice sint factae eique pulvinar sit institutum. Cuius viri ut memoria manëret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus contîgit, ut, cum patri antea populus posuisset, filius quoque eodem honore donatus sit.
da Cornelio Nepote versione latinola traduzione la trovate cliccando
/versione-cornelio-nepote/gloria-di-timoteo.html
Da Cornelio Nepote