da Esopo96 » 1 set 2012, 17:53
salve a tutti, mi servirebbe urgentemente questa versione:Ladri in chiesa di Gregorio di Tours tratto dal libro Fruges pagina 207 numero 308.Questa è la versione:
HIs diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit (=est).Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, quod super tumulum cuisdam defuncti erat, ascendentes per eum,effracta vitrea,sunt ingressi;auferentesque multum auri aregentique vel palleorum olosericorum,abierunt ,non metuentes super sanctum sepulchrum pedem ponere,ubi vix vel os applicare praesuminus.Sed virtus sancti voluit hanc temeritatem etiam cum iudicio manifestare terribili.Nam hi,perpetrato scelere,ad Burdegalensim civitatem venientes,orto scandalo,unus alterum interemit;scique patefacto opere,furtum repertum est;ac de hospitale (=domo) eorum argentum comminutum vel pallea sunt extracta.Quod cum regi Chilperico nuntiam fuisset (=esset), iussit eos alligari vinculis et suo conspectui praesentari.Tunc ego metuens,ne ob illius causam homines morerentur,qui vitransmisi,ne,nostris non accusantibus ad quos persecutio pertineba,hi interficierunt.Quod ille benine suscipiens,vitae restituit.Species vero,quae dissipatae fuerant (=erant),studiosissime componens,loco sancto reddi praecepit.