La pazienza di Matteo Visconti francesco petrarca

Messaggioda narvalo » 4 set 2012, 21:00

La pazienza di Matteo Visconti
fruges pagina 208 numero 309
Maffeus Vicecomes vir hac etate prudentissimus est habitus. Is Mediolano patria prepotentis inimici viribus pulsus , dum ad Canem Magnum veronensem , exulum atque inopum hospitalitate notissimum , confugisset , turbas hominum atque conspectum vitans procul a civitate solitarium , ut aiunt , sibi delegit habitaculum . Ubi cum brevi tempore deserti senis exilium ludibrio esse inciperet, quod fama loqueretur eum solum ac vagantem dies integros supra ripam Benaci lacus agere , superbus hostis unum ex suis ad eum ludendi gratia misisse traditur. Qui solivagum , ut audierat , prospiciens , aliquandiu contemplatus accessit et domini sui verbis quesivit primum quid illic solus ageret. Respondit senior : " Retia tendo ; solus ideo , ne quis obstrepat". Subsecutus nuntius : " Qui me " ,inquit , " huc dirigit , scire cupit ex te quibus viis aut quando speres in patriam reverti". Et ille : " Iisdem " , inquit , " quibus egressus sum ; sed non antequam flagitia sua sceleribus meis preponderare ceperint. Tunc me purgatum levioremque remeare , illum ponderibus suis descendere ac precipitem agi necesse est".
da Francesco Petrarca

narvalo

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:14:43 - flow version _RPTC_G1.3