da Idro » 11 set 2012, 8:53
Mi potete tradurre queta versione per favore tratta dal libro nova mente
Caesar avanculo a coniuratis interfecto, Augustus, cum Apollonia remeans Urbem ingrederetur, albente caelo, circulus orbem solis ambiit. Hoc prodigium monstravit Augustum omnium hominum clarissimum in hoc mundo esse et in eius tempore venturum esse eum qui ipsum solem mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, augustus xxx milia servorum dominis restituit et quadraginta et quattuor legiones ad tutamen orbis terrarum distribuit ovansque Urbem ingressus omnia superiora populi romani debita donavit. In eodem tempore fontem olei largissimum de taberna per totum diem profluxisse constat. Quo signo declarata est futura Christi nativitas in diebus Augusti toto orbe regnantis: Christus enim lingua gentis eius in qua et ex qua natus est, Unctus, id est Israelis rex, interpretatur.