da sango96 » 11 set 2012, 14:42
Italia tellus nobilissima est Europae regio, quam omnes laudant et fertilitate agrorum et locorum amoenitate. Colles, vitibus atque oleis laeti, agri fruetuosi et feraces, ardui montes, caerulei lacus et litora maris pulcherriman reddunt ragionem. In omnibus autem urbibus magna memoria inest antiquorum temporum: nam antiquitus in Italia maxime floruerunt mores ac disciplinae ad humanitatem pertinentes. Ut scripserunt Timaeus in historiis, quas Graeco sermone de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus rerum humanarum, haec terra de Graeco vocabulo Italia appellata est, quoniam boves- quorum in Italia magna copia semper fuit- Graeca vetere lingua italoi vocitabantur.
io non ci sn riuscita a farla, in latino non sn molto brava...per favore;D