Es.n°29 pag.372 Latino Laboratorio 1 da Valerio Massimo
alcibiàdes ille, cuius nescio utrum bona an vitia patriae perniciosiora fuerint - illis enim cives suos decépit, his adflixit -, cum adhuc puer ad Periclem avunculum suum venisset eumque secreto tristem sedentem vidisset, interrogavi quid ita tantam in vultu confusionem gerèret. Ille respondit se mandatu civitatis propylaea Minervae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse et nunc, consumpta in id opus ingenti pecunia, non invenire quo pacto ministerii rationem reddéret. Tunc Alcibiàdes "Ergo" inquit "quaere (nel senso di "cercare") potius quemadmódum rationem non reddas". Itàque vir amplissimus et prudentissimus, suo consilio defectus ( = "venuto meno al proprio buon senso"), effecit ut Athenienses, finitimo bello inplicati, rationes non exigérent. Incertum autem est utrum Athenae Alcibiàdis memoriam tollant an eius gloriarti celebrent, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuant.
la traduzione inviata è stata inserita sul nostro sito e la trovate cliccando
/versione-valerio-massimo/un-consiglio-del-giovane-alcibiade-al-grande-pericle.html