da YellowRed » 15 set 2012, 19:26
Il libro di queste versioni è RCS libri Flocchini Bacci Moscio e le versioni si trovano a pagina 112-113 sono le numero 60-61
n60 Migrazione degli Elvezi
Mortuo Orgetorige, nihilominus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur... poi finisce così in Galliam Ulteriorem contendit ad Genavam pervenit et pontem iubet rescindi.
n61 Morte di Ettore
Achilles iniuriam ab Agamemnone acceptam oblitus cupidusque mortis amici Patrocli ... poi finisce così Achilles miseri patris lacrimis commotus ei Hectoris corpus sepeliendum tradidit.
Achilles,iniuriam ab Agamemnone acceptam oblitus cupidusque mortis amici Patrocli ulciscendae, in proelium rediit atque tanta vi Troianos adortus est, ut ii omnes in urbem confugerint. Unus Hector extra moenia constitit ut Achillem opperiretur. Narrat Homerus Priamum, Troianorum regem, cum filium Hectorem extra moenia vidisset, eum obsecravisse ne cum fortissimo Graecorum viro pugnaret atque exclamavisse: “Hector, reminiscere parentum, reminiscere uxoris, filii omniumque Troianorum! Quis, is mortuus eris, nos Troiamque a Graecorum impetu tuebitur?”. Sed Hector, ratus sibi eo die aut vicendum aut moriendum esse, patris preces non audivit atque cum Achille pugnavit. Impar fuit certamen, cum ad Achillem adiuvandum Minerva ipsa venisset. Hector, Achillis hasta vulneratus, corruit animamque efflavit. Tum Achilles, Patrocli mortem ulciscendi cupidus, Hectoris corpus ad currum suum alligavit et id per ludibrium circum Troiae moenia ter circumduxit. Sed, cum senex rex Priamus in Graecorum castra venisset filii corpus reposcendi causa, Achilles, miseri patris lacrimis commotus, ei Hectoris corpus sepeliendum tradidit.