Cum inter Romanos et Albanos bellum fuisset exortum, ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finire. Erant apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii; quibus foedere icto concurrentibus statim duo Romanorum ceciderunt, tres Albani vulnerati. Unus Horatius quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit et singulos per intervalla insequentes interfecit. Et cum spoliis onustus rediret, sororem obviam habuit, quae viso paludamento sponsi sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Frater eam occidit. Qua re apud duumviros condemnatus ad populum provocavit; ubi patris lacrimis condonatus ab eo expiandi gratia sub tigillum missus est; quod nunc quoque viae superpositum Sororium appellatur.
ho tradotto questa versione e la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-latino/gli-orazi-e-i-curiazi-latino.html
Grazie!