da MarioRizzo » 9 ott 2012, 14:32
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodănum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi exploratores Caesarem certiorem fecerunt tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Arărim reliquam esse, ille, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus, ad eam partem pervēnit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes aggressus, magnam partem eorum concīdit; relĭqui se fugae mandārunt (= mandavērunt) atque in proximas silvas abdiderunt. Incŏlae huius pagi – qui Tigurīnus appellabatur – quondam, cum domo exissent, L. Cassium consulem interfecĕrant et eius exercitum sub iugum misĕrant. Ita, sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem olim populo Romano intulerat, eam nunc audaciae suae praeterĭtae paenituit. Qua in re Caesar publicas iniurias ultus est.