da alessioc97 » 15 ott 2012, 17:07
Ciao a tutti ho bisogno che qualcuno mi aiuti con l'analisi del periodo di questa versione,fatta bene staccando i periodi dicendo di che proposizione si tratta...(Per analisi del periodo s'intende quella del testo in Latino e non della sua traduzione in Italiano).
LA SICILIA,PRIMA PROVINCIA ROMANA
Sicilia prima omnium, quod ornamentum imperii est, provincia est appellata;prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benevolentiaque erga populum Romanum , ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime illustres in amicitia perpetuo manerent.Itaque maioribus nostris in Africam ex Hac provincia gradus imperii factus est.Neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent, nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum clasibus nostris pateret.Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima collocaret.