da iris 94 » 20 ott 2012, 14:34
Humanae societatis necessitas maxime iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis deus ex hac hominum frequentia nos tolleret et in solitudine collocaret; atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi: si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret, habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
Versione dal libro ''Munera'' pag. 221 n 211. Grazie a chi mi risponderà!