Atreo e Tieste, fratelli coltelli.

Messaggioda stuurm » 30 ott 2012, 16:10

Mercurius, aegre ferens a Pelope Myrtilum filium suum in mare praecipitatum (esse) spoliatumque vitae lege, repperit vindictam qua consolaretur orbitatem. Nam Pelopis filiis Atreo et Thyeste tantum discordiae iniecit ut germanitatis iura disrumperent. Cum igitur alternis vicibus regnum regerent, et sciret Thyestes regnum penes eum fataliter mansurum (esse), qui arietem aurei velleris haberet, quem tum Atreus regnum ingressus custodiebat, corrumpens Europam, fratris sui uxorem, eum ad se transferri posse sperabat. Quod ille (Atreus) postquam didicit, eum cum duobus filiis suis expulit et postea, simulata gratia, ad eum misit eique ad se vocatos filios suos interemptos adposuit epulandos, eique post epulas filiorum capita signum (come prova) convivii ostendit feralis. In cuius rei ultionem cum Thyestes consulta de oraculis posceret, responsum est per eum certam venire vindictam qui ex ipso et filia Pelopia natus esset. Unde ille cito amplexus filiae invadit, ex qua natus est puer quem illa in silvas propter conscientiam incestus abiecit. Hic, caprae uberibus nutritus, ex eadem re Aegisthus nomen accepit, Atreum vero, cum adolevisset in vindictam patris, occidit. Qui postea ab Oreste, filius Agamemnonis, cum ea, quam adulteraverat, occiditur.


ho tradotto questa versione e la traduzione la trovate cliccando

stuurm

Collaboratore Staff
Collaboratore Staff
 
Risposte:

Messaggioda giada » 30 ott 2012, 16:31

e noi ti ringraziamo per il tempo che dedichi ogni giorno ai nostri poveri e disperati utenti...

grazie avviso

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:13:35 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.