cesare a ginevra versione di latino e traduzione

Messaggioda handel1685 » 6 nov 2012, 19:14

Cesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam nostram iter facere conari ,maturat ab urbe proficisci et,quam maximis potest itineribus ,in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una ),pontem ,qui erat ad Genavam ,iubet rescindi.Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt ,legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis ,cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant ,qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere propterea quod aliud iter haberent nullum :rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.Caesar ,quod memoria tenebat L.Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum ,concedendum non putabat; neque homines inimico animo data facultate per provinciam itineris faciendi temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat .Tamen ,ut spatium intercedere posset ,dum milites quos imperaverat ,convenirent ,legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum : si quid vellent ,ad Id . April. reverterentur.

la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando




Autore :Cesare
libro :la guerra gallica n° 26 cap VII

handel1685

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda handel1685 » 6 nov 2012, 21:53

potete darmi dei crediti? è così che si aumentano? grazie in anticipo! :wink:

handel1685

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Messaggioda giada » 7 nov 2012, 8:33

hai guadagnato 2 crediti

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:13:31 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.